La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Cabala [GA] - lettera M » Lista delle Fonti in De monade [F] - lettera D » p. 117



sultat motus, sic ut ex vidente et viso, visio: ope-
rante et operis subiecto, operatio: quae ut in ipsis
est, formaliter dicitur, ut autem ab ipsis provenit,
originaliter; et ideo patet etiam quartum. Hic con-
templari licet quatuor, nempe operantem, operabile,
operationem, opus.


UBI DE INFINITO

ARTIC. XXI.


Illud propriissimum, quod communem facit dubi-
tationem, per id quod in cogitatione non deficit nu-
merus, et mathematica magnitudo, nusquam diluit
. Non enim plus debet habere imaginatio
naturalis, vel naturaliter posse debet, quam natura:
quinimo quid aliud crediderim esse imaginativam po-
tentiam, praeterquam naturae umbram aemulatricem?

RATIO.


Unde ex parte huius potentiae naturalis est infi-
nitum, ut imaginatio quantitatem quantitati addendo
non quiescat, neque illi terminetur dimensio simpliciter,
et aliquid extra mundum nequeat non fingere, sive
vacuum sit illud, sive plenum. Unde etiam alicui na-
turali talis tantaque potentia inest non secundum
naturam certa ratione illi respondentem? Nisi am-
bulationis gratia, natura pedes non effecisset anima-
libus: neque contribuit potentiam ad terminum, quem
non attingat, neque decet, ut naturale quidpiam,