|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 118
terminum quem natura praescripsit (vel forte non
exsuperat) excedere possit: unde enim hoc a natura?
Si in natura nil frustra, contra naturam, citra natu- ram, et certe tale ultra naturae vires nunquam in- tendatur oportet. At inquiet quis, quod a pari posse- mus credere esse homines maiores coelo, vel tam ma- gnum saltem, quam coelum est, iuxta anthropomor- phitarum sententiam, ex eo loco, in quo Deus dicere
introducitur: coelum, sedes mea; , scabellum pe- dum meorum, quodnam igitur templum aedificabitis
mihi ? Porro non propterea quod imaginatio illud po- test, necesse est idem naturam posse, vel efficere. Ad
hoc dicitur, quod nec naturae potentiae, nec rationi
repugnat, ut cum unum sit ens, una substantia, unum
infinitum informe, illud possis denominare quolibet
modo, seu sumere sub cuiuscunque formae, vel spe- ciei ratione: quia tandem adeo non est absurdum, ut
accipit in primo physicae auscultationis, si
quis heracliteam referat propositionem, omne quod
est, esse hominem unum , vel aliam aliquam huiusce- modi substantiam, licet enim species, quoad earum
molem et quantitatem, et figuram, sequuntur condi- tionem huius astri quod habitamus, unde magnum et
minimum specierum connascentium in eo intra defini- tos quosdam (etsi indefinite) terminos contineantur,
nulla tamen species absolute certum definitumque ra- tione ulla numerum habet atque molem. Hinc quaedam
species animalium, quae in animalibus nascuntur, in
maioribus maiores, in minoribus minores apparent.
Sic maiores sunt vermes, in quos corrumpitur caro
|
 |
|
 |