|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 82
ARTICULI DE NATURA ET MUNDO
A in principibus Accademiis propositi: quos nobilis Parisiensis sub eiusdem felicibus auspiciis
contra vulgaris et cuiuscumque adversariae philosophiae pro- fessores triduo Pentecostes in Universitate Parisiorum defen- dendos evulgavit.
Brevibus adiectis rationibus.
Nihil quod ad universalem fidem atque religio- nem infirmandam faciat, dicturus et assertive un- quam definiturus, neque ad certum philosophiae ge- nus pro ea, quae secundum humanam rationem est,
veritate anteponendum statuendumque laboraturus,
sed vel ad (illustrioribus philosophiae professoribus
dignam) exercitationem: vel ut quanta sit adeo vul- gatae atque in ore plurimorum celeberrimae Peripa- teticorum disciplinae firmitas, vel infirmitas elucescat:
Nolanus subsequentes universis Academiis discutiendos proposuit articulos, et
ego Parisiensis sub eiusdem clypeo
in omnium litterarum parente universitate,
publice defendendos exposui. Eos ita ipsi ordinasse
|
 |
|
 |