|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 58
facultas ad satis ubique terrarum, et apud vos con- suetam exercitationem) veritas frustra propugnanda
exagitetur, consequenterque tanto iam olim nota, con- firmetur amplius, nihil certe praestabo tanta Acade- mia indignum. Si vero (quod magis sperarim) per
haec exsurgentis philosophiae primordia, aliquid
quod posteritas commendare et amplecti possit atque
debeat, aperiatur, ipsum sane erit hac vestra principe
universitate dignissimum. Vale.
EXCUBITOR
SEU
APOLOGETICA DECLAMATIO HABITA IN AU- DITORIO REGIO PARISIENSIS ACADEMIAE IN FEST. PENTEC.
ANNO 1586 PRO ARTICULIS.
Credendi consuetudinem, Illustrissimi, amplissimi,
doctissimique DD., potissimam esse caussam, qua ra- tio humana a perceptione eorum quae sunt per se
manifesta impediatur, in fine secundi de sapientia de- claravit : ubi quantam vim haec habeat,
leges (inquit) declarant, in quibus plus fabulosa atque
puerilia possunt propter consuetudinem, quam ea quae
sensibus expressius cognoscuntur. Sicut enim (adiicit
illius Commentator ) qui veneno vesci con- sueverunt, ea perhibentur facultate praediti, ut tum
ipso tamquam proprio cibo reficiantur, tum consequen-
|
 |
|
 |