|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 493
<DE MAGIA MATHEMATICA.>
I. Influit Deus in , in corpora caele- stia, caelestia in elementa, elementa in mixta, mixta in sensus, sensus in
animum, animus in animal. Ascendit animal per animum ad sen- sus, per sensus in mixta, per mixta in elementa, per elementa in
caelos, per hos in daemones seu , per istos in Deum seu
in divinas operationes.
II. Sic Dei vel a Deo est descensus per mundum ad animal,
animalis vero est ascensus per mundum ad Deum ; Deus est in
cacumine scalae, cabalisticus in radice et fundamento illius;
gradus mediarum creaturarum iuxta suos numeros altitudinem
scalae constituunt , per quos virtutes operatrices superiores de- scendunt ad inferiora et infernae conscendunt ad superna; quia
ascensus et descensus per exitum et ingressum duarum portarum
et (quarum altera Deorum dicitur, altera homi- num) designati sunt ab antiquis profundae philosophiae authoribus .
|
 |
|
 |