|
|
 |
 |
 |
 |
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 39
est mundum esse in aeterna concordantia et differentia? etc.
De aliis aliorum membrorum primis terminis idem est iu- dicium. Item sicut ipsum B, quod ponitur pro subiecto,
tripliciter sumi posse dicitur; ita tripliciter posse sumi
caeteros terminos (ut in hoc loco CD) intelligatur. Ipsum
vero in uno demonstrasse sufficit.
Hoc pacto confusam, obscuram et imperfectam ta- bulam distinximus, clarificavimus et perfecimus. Ipsam
pauperiorem atque nugacem ditavimus, frugalemque red- didimus. Id sane illis inventis Lullianis addidisse non po- tuit omnibus esse facile, sed iis qui meliores experti sunt
etiam eiusdem generis inventiones.
De memoria tabulae. Cap. 12.
Tabula per nos ordinata atque adaucta suum habet,
qui te (si recte inspicias) non praeterire possit, ordinem.
Primo in quartae figurae septem revolutionibus sub septem
elementis rotae inmobilis BCDEFGH, quarum prima sep- tem, secunda sex, tertia quinque, quarta quattuor, quinta tri- bus, sexta duobus, septima uno constat ordine. Qui 28.
ordines cameras 84. continent, ex quibus columnae 84.
extrahuntur, quarum singulas 21. cylindris constare vidi- mus, quorum singuli, quatuor continentes membra, 84.
membris columnam constitutam reddunt, quorum 36. tan- tum utilia comperiuntur. Per quem quidem numerum si
deducatur 38narius, qui pendet ex octo legibus, quibus
octo modis uniformiter columnam discurrimus, per variam
|
 |
|
 |