La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 40



obliqui et recti, adiectivi et substantivi, concreti et abstracti
distributionem, mirum in modum propositionum inventi-
varum numerus augebitur. Huius ultimi 38narii si quis
19rium habeat primum, facile ad 38rii complementum
19narium habebit secundum; bonitas enim et bonum simi-
lem eumdemque habent inflexionis modum.


De quaestionibus.
Cap. 13.


Quaestiones decem (ad quas caeteras omnes vult re-
duci ) enumeratae sunt, easdemque novem ele-
mentis significatas donavimus. Ipsas ea ratione se regulas
appellare dicit , quia, quemadmodum omnia voca-
bula quinque declinationum regulis ambiuntur, ita modo
suo in istis decem quaestiones omnes includuntur. Ipsae
sunt quae omnia lustrant, illuminant et colorant, si
omnem quaestionis trutinam considerabile debeat subire
.
Quarum quidem quattuor naturaliter sunt substantiales:
B utrum, C quid, D de quo, E quare; septem accidentales:
F quantum, G quale, H quando, I ubi, K quomodo et
cum quo
.