La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 41



NOL.
DE ARCHITECTURA ARTIS LULLIANAE

SECTIO TERTIA

DE EXTENSIONE ET MULTIPLICATIONE.


De ext. et mult. subiect.
Cap. I.


Amplificatione et multiplicatione terminorum adiuva-
tur ars, quam quidem primo in subiectis novem delineabi-
mus, deinde in caeteris, quae suo ordine sequuntur.

De primo subiecto. B.


Primum subiectum est Deus, in quo contemplationis
emensio et conceptionum multiplicatio primo fit penes
substantiam et essentiam eius et absolutum esse, secundo
penes eius relationes, dignitates et proprietates.
Quod ad substantiam attinet, primo considerantur ab
ea removenda, i. corpus, compositio materiae et formae,
quidditatis et essentiae, seu naturae et subiecti, essen-
tiae et esse, generis et differentiae, subiecti et accidentis,
subiecti et subiecti
; secundo considerantur per excellen-
tiam tribuenda, simpliciter perfectio, omnium perfectionum