La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 8


quam earumdem non coarctata limitibus, ad alias facultates
morales, mechanicas et per universum operosas regulandas
valeant inclinari. Nullus enim, qui principiorum istorum
trutinam praeterire possit, extat habitus
. Conveniens ni-
mirum est atque possibile, ut eum in modum, quo meta-
physica universum ens, quod in substantiam dividitur et
accidens, sibi proponit obiectum, quaedam unica genera-
liorque ens rationis cum ente reali (quo tandem multitudo,
cuiuscunque sit generis, ad simplicem reduci possit unita-
tem) complectatur
.


Dignitas subiecti cons.
Cap. 6.


Consideratae rei dignitas in certitudine assequutio-
nis, in compendiosa tractationis facilitate atque sui gene-
ris sufficientia, inque eiusdem tractatae rei omnimoda no-
bilitate sita est
. Quid enim (quamvis non ex definitis atque
propriis expressius demonstrare doceat) nonne cuiuscunque
facultatis nobilitatem ambit atque comprehendit?


Q. partes facult.
Cap. 7.


Duae huiusce artis beneficio complentur facultates,
unde duas (quas virtutales dicerent) in se continet partes,
quarum altera ad inventionem, ordinem, dispositionem
iudiciumque tendit, altera ad inventum, ordinatum, dispo-
situm et iudicatum perducit.


Q. facultatis primae partes.
Cap. 8.


Prima in tres partes discriminatur. Primum enim in
ea portione, quam alphabetum appellat
(ibi enim quasi