|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 42
eminentissima continentia , simplex bonum, summum bo- num, per essentiam bonum, quo omnia sunt bona , unum ,
infinitum per essentiam et magnitudinem , inmutabile ,
aeternum , veritas , vita . Quod ad relationes attinet (iis om- nibus, quae contra omne ratiocinium, philosophiam, aliam
fidem et credulitatem solis Christicolis sunt revelata, et
demonstrationem nullam habentia fidem tantum admittunt,
quidquid delirando etiam contra magnorum theo- logorum sententiam tentarit), veritatem, vitam , amorem ,
ideam , cognitionem , potentiam , creationem , providentiam,
conservationem , [amorem,] iustitiam, misericordiam , bea- tificationem et caetera, quibus ea, quae sunt extra divinam
substantiam, respiciuntur. Quae omnia Iudaei Cabalistae
ad decem , et nos ad triginta, haud quidem illis
addentes sed easdem explicantes, redegimus indumenta.
Quod ad dignitates et proprietates spectat, colunt Hebraei
nomen, quod divinae substantiae proprius appellant, quod
est tetragram. '.' Deinde explicatum in quattuor
nomina ad eius effectus et proprietates in quattuor tri- plicis mundi cardinibus; subinde in duodecim pro terna- rio in cardinum singulis significato in duodecim portis
civitatis, ad orientem tribus, ad meridiem tribus, ad oc- cidentem tribus, ad aquilonem tribus; proinde in aliis
numeris successive in infinitum, subordinando nunc qui- dem quaternariis ternaria, nunc vero ternariis duode- naria. Sed hoc ipsi, qui videre volunt, viderint; nobis haec
hactenus indicasse sufficit.
|
 |
|
 |