La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 48



est ex prima materia eidemque proxima forma. Hoc Chaos
implere sentit spacium, quod est sub diffusum, cuius
proximae partes sunt 4. elementa pura, quasi rami in
stipite nondum e stipite prodeuntes, unde postea quat-
tuor sensibiles rami, haec scilicet quattuor, quae sensum
afficiunt, elementa prodeunt. Horum considerando essen-
tiam, esse, differentias, species, virtutes, actus et circum-
stantias, de centro circuli praedicationum, non mediocrem
habebimus materiam contemplandi.

De nono subiecto. K.


Nonum subiectum, quod est Instrumentativum, duplex
est, naturale videlicet et morale
. Primum complectitur no-
vem accidentium genera, ut reliqua omnia entia praeter
octo praedicta (quae sunt in genere substantiae) com-
prehendantur. Instrumentale ergo subiectum sunt quanti-
tas, qualitas, relatio et reliqua
, cum suis speciebus, diffe-
rentiis et propriis et communitatibus, de quibus partim
logicus, partim metaphysicus. Quod quidem subiectum, licet
omnium sit infimum, habet tamen excellentiam, qua omnia
modo suo metiri valet; primum enim etiam subiectum habet
suam magnitudinem
, numerum quem faciat, activitatem,
passionem quam inferat, locum supra locum, tempus supra
tempus
, habere supra habere, et caetera, saltem translative
sumpta. Secundum amplectitur omnia quae sunt infra la-
titudinem iuris naturalis, quod est commune omni animan-
tium generi, excludens inanimata; iuris gentium, quod est