La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 49


commune omnibus hominibus, exclusis irrationalibus; iuris
civilis ethici, quod omnibus certis statutis viventibus na-
tionibus, exclusis iis qui libidine aguntur et agunt; iuris
civilis politici, quod omnibus non barbaris nationibus est
commune, singulis tamen iuxta suas conditiones aptatum,
exclusis barbaris, qui etiamsi politiam alchymicam iactent,
illa tamen carent quae vera est; iuris oeconomici, quod
familiis pro sna ratione gubernandis est accommodatum
,
exclusis ignobilibus, vilibus, cauponis, vectoribus et ser-
vis aliis communibus et inertibus sine facultatibus et sub-
stantia. Instrumentativum rationale reducitur ad Hominem
et Imaginativum, et non est subiectum peculiare huius
artis per se. Duplex ergo propositum Instrumentativum,
in centro rotae collocatum, fertilissimum reddit conside-
rationis actum.
Hic illud non est silentio praetereundum, quod re-
spectu subiecti superioris, omnia inferiora subiecta ut In-
strumentativum se habere possunt. Tu ipse super hoc con-
siderato.


De amplificatione et multip. figurae primae.
Cap. II.


Bonitas, magnitudo, duratio et reliqua de omnibus
subiectis generaliter, specialiter et particulariter dicuntur
affirmative vel negative
; formata quoque per triangulos
et angulos secundae figurae, et informia.
Bonitas quoque, magnitudo et reliqua in arte ista
nec accidentalia sunt, neque substantialia; atqui supra
substantiam et accidens constituta de utrisque dicuntur
modo suo.