|
|
 |
 |
 |
 |
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 50
Ad haec praedicata secundum omnia abso- luta praedicata reducuntur affirmative vel negative, iuxta
unum vel alium modum; quae si quis in ordinem digerere
velit, ad horum atria ab invicem distincta reducendo di- gerat. In omnibus autem praedicationibus gradus scalae
intellectus in memoriam revocentur, specialissimi videli- cet, subalterni et generalissimi , tanquam supremi, medii
et infimi, qui sunt de altitudine ipsius; item horum diffe- rentiae, proprietates et peculiares rationes appropriabiles,
essentiam consequentes , quae scalae latitudinem consti- tuunt. Quae quidem nunc quidem simpliciter accipiantur,
nunc vero ad invicem et cum aliis complexe, nunc dicendo
'differentia, principium, contrarium' ; nunc dicendo 'diffe- rentia contrarians, differentia principalis, principium con- cordans' etc. Imo et cum subiectis ipsis complecti pos- sunt: bonitas divina, angelica, caelestis, humana et infra.
De amplific. et numer. secundae figurae. Cap. III.
Suam amplitudinem figura secunda in sua descriptione
et typo patefecit. Unumquodque enim principiorum tribus
se differentiis examinandum proponit . Si quippe animae
differentia consideranda occurrat, spectanda est quae in- ter ipsam et sensibile est, inter ipsam et intelligibile, ut
in angulo differentiae significatur. Idem de caeteris an- gulis esto iudicium. Quae differentia subinde formatur
per alios figurae istius angulos, puta maioritatem, mi- noritatem, principium, medium et finem, una cum spe- ciebus atque modis qui in angulorum scalis indicantur.
|
 |
|
 |