|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 51
Formatur quoque differentia per primae figurae absoluta
praedicata, sumendo differentiam animae ab aliis secun- dum bonitatem, magnitudinem, durationem et reliqua.
Similiter de concordantia, maioritate; similiter et de spe- ciebus et modis istorum, cum generibus illis, speciebus
et modis eorum. Quae cuncta ni fiant affirmative, fiant
negative, secundum omnem negationis modum tentando.
De amplificatione per tertiam figuram. Cap. IV.
Primae atque secundae figurae amplitudinem tertia
figura complectitur, et elementa huius figurae significant
quod in alphabeto, in subiectis, in duobus praecedentibus
figuris et quaestionibus est implicitum et explicitum . In B
enim huius figurae significatur Deus primum subiectum,
Bonum primum praedicatum absolutum, Differentia pri- mum respectivum, Iustitia prima virtutum et Avari- tia prima vitiorum, Utrum prima quaestionum. Simile
iudicium de CDEFGHIK . Habent ergo singula elemento- rum istius figurae significata septem, et singula quadrato- rum quatuordecim complectuntur significata. In primo
igitur quadrato, quod est BC, includuntur plura quaesita
et problemata contemplanda et intentanda et ad quodcum- que trahenda propositum; primo per duos terminos, quo- rum alter est quaestio, alter est praedicatum absolutum:
'utrum sit bonitas, quid sit bonitas', vel alterum est
praedicatum respectivum: 'utrum sit differentia, quid sit
differentia', et tangendo angulorum scalas: 'utrum sit
differentia inter sensibile et intelligibile, et quid sit et
|
 |
|
 |