La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 9



simplicia enumerantur et determinantur elementa), inten-
tiones rerum simplices quasi solidissima iacit fundamenta.
Secundo veluti syllabicum combinationes intentionum ef-
ficiendo compingit, idque tum in prima figura, ubi exten-
tis circumquaque lineis absolutorum praedicatorum singula
et per modum abstracti et per modum concreti ad omnia
referre et cum omnibus componere perdocet; tum in se-
cunda figura
, in qua praedicata respectiva cum eorumdem
scala, non minus ad invicem, quam et ad absoluta praedi-
cata referenda commonstrat. Tertio expressiorem in tertia
figura
combinationum, quae ex utriusque generis praedi-
catis constitui possunt, normam atque differentias insi-
nuat. Ubi fere quomodo ex intentionum syllabis integrae
conflentur dictiones, aperit. Ibi quomodo omni quaestio-
num genere formantur propositiones, in quibus de subiecto
quolibet quodlibet absolutum, respectivum vel ex iis com-
positum affirmari negarique, formari infirmarique po-
test, ponit ob oculos. Hunc in modum perfectam inquisitio-
nis disciplinam complere videtur.


Q. facultatis secundae partes.
Cap. 9.


Secunda in septem dissecatur partes, in quibus veluti
de orationibus, post dictionarium, syllabicum et alphabe-
tum exposita, sufficienter educendis instruit
. Iis enim
peractis, quae ad simplicem conceptionem simpliciumque
primam secundamque compositionem faciunt, ad vere af-
firmandum atque negandum, et in quibus ad omne genus
problematum implicita continetur argumentorum copia,