La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 52



quae sit ea differentia'. Secundo per tres terminos, cum
dicitur: 'differentia magna bonitatis, concordantia bona
divinitatis'. Tertio per quattuor terminos: 'utrum sit ma-
gna bonitas Dei, quid sit magna bonitas '. Quarto
per quinque terminos: 'utrum sit magna bonitas iustitiae
? quid est esse iustum in magna bonitate?'
Quinto per sex terminos: 'quid est iustitiam esse
in magna bonitate concordante?' Sexto per septem ter-
minos: 'quid est iustitiam non esse in magna
bonitate concordante cum bonitate Dei?' Septimo per
octo terminos vel plures, dicendo: 'quid angelica iustitia
in magna differentia cum bonitate Dei, et concordantia
cum bonitate hominis?' Qui modi, permultas recipiendo
inflexiones et praedicandi modos per abstractum et con-
cretum, obliquum et rectum, quos referre longum et tae-
diosum est (licet umquam bene consideranti non possit
esse vanum), in innumerum valent multiplicari.
Nec praetermittendum censeo simplicem modum mul-
tiplicationis, quem tertiae figurae evacuationem
appellat, in camera BC eius evacuationis modum ostendens;
primo 12. propositiones per ordinem constituens BC: 'bo-
nitas est magna, bonitas est differens, bonitas est concor-
dans, magnitudo est bona, magnitudo est differens, ma-
gnitudo est concordans, differentia est bona, differentia
est magna, differentia est concordans, concordantia est
bona, concordantia est magna, concordantia est diffe-
rens'; secundo 24. quaestiones per ordinem deducendo.
istas propositiones per Utrum et Quid: 'utrum bonitas
est magna, quid est bonitas magna', et ita de aliis; tertio