|
|
 |
 |
 |
 |
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 53
afferendo definitiones terminorum, quae possunt esse media
ad argumentum; quarto adferendo ivum, abile et are
quae sunt signa potentiae activae, passivae et actionis,
quae pariter possunt esse media ad argumentandum
(bonitas enim probatur de subiecto per bonificativum esse,
bonificabile esse et bonificare); quinto examinando per
species quaestionum BC et ipsarum modos.
De amplificatione per quartam figuram. Cap. V.
Quartae figurae amplitudo maxima supra ostensa est
in numero revolutionum, domorum, ordinum, camera- rum, columnarum, cylindrorum, membrorum, legum, alia- rum figurarum amplitudine, nec non subiectorum atque
quaestionum.
Ibi est manifestum, quomodo mediorum multiplicatio
et inventio fiat in circulo mediocri, successive referendo
elementa ipsius ad subiectum et praedicatum significatum
per elementa aliorum .
Item multae subiecti rationes atque praedicati possunt
esse causa ad inferendum praedicatum de subiecto in con- clusione . Quod enim mundus sit aeternus, demonstratur a
philosopho per rationes mundi, quae non excludunt aeter- nitatem, per rationem aeternitatis, quae non abhorret
mundi adiacentiam, item ex ratione boni mundi, magnitu- dinis mundi, item ratione boni aeternitatis, magnitu- dinis et caeterorum, item per observantiam partium et
modum circumstantiarum, quibus omnia multiplicari osten- dimus, adeo ut omnia in omnibus cum liceat
contemplari; et non inconvenit, immo necessarium est, vir-
|
 |
|
 |