|
|
 |
 |
 |
 |
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 54
tute quadam in infinitis (ut in numeris) infinita infinities
implicari, quamvis idem quandoque factum iri credere
stultum sit.
De amplificatione, multiplicatione et ordine quaestionum. Cap. VI.
Ratio dilatandarum quaestionum est non contrahendo
ipsas ad certum facultatis modum, sed (cum ipsae ad om- nia respicere modo suo debeant) iuxta adeo amplissimam
acceptionem eas intelligendo, ut ad omnia et singula pro
sui exigentia valeant inclinari. Hinc
B. De quaestionis 'Utrum' amplificatione et multiplicatione.
Quaestio 'Utrum' dilatatur et multiplicatur per asser- tivum, affirmativum, dubitativum et negativum; probabile,
apparens, demonstrativum; creditum, ratiocinatum, intel- lectum . Item refertur ad omnes quaestiones de esse et es- sentia, et ad eas reducibiles.
Dilatatur 'Utrum' sicut et aliae quaestiones dilatandae
proponuntur, sumendo ipsum amplius quam apud theolo- gos sumi consuevit. Quaerit enim philosophus an Deus sit
et similia, de quibus quidem nil prorsus debet dubitare
theologus, ut notat in sua Rhetorica . Haec
enim quaestio 'Utrum' fuit in causa, ut non
intraret terram promissionis; punivit enim Deus illum ob
eam causam, quia petram percutiendo dixit: 'estne Deus
an non? '
C. De amplificatione et mult. quaestionis 'Quid'.
Quaestio 'Quid' dilatatur, ut sit communis demon- strativo et persuasivo. Non solum per propria rei respon-
|
 |
|
 |