|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 55
det, sed et per periphrases, metaphoricas translativas- que definitiones atque descriptiones per universum. Unde
quaerenti 'quid est senectus?' respondetur 'portus malo- rum' , 'quid est pulcherrimam habere uxorem?' 'compedes
aureas habere', 'quid ?' 'oculus mundi' . Dilatatur
'Quid' tentando omnem definiendi modum ex nomine, ex
re , ex modo concipiendi et ex modo essendi; item per
quid est in se et quid est in alio, quid habet in se et
quid habet in alio .
<D.> De amplificatione et mult. quaestionis 'De quo'.
Quaestio 'De quo' extenditur ad significanda principia
essentialia, originalia, intrinseca, extrinseca, efficientia,
materialia, primitiva, habita seu positiva ; terminum
'a quo' et alios terminos quos iste supponit, compositio- nem omnem seu naturalem seu rationalem seu imagina- riam complectitur. Possessiva tandem principia secundum
comunem acceptionem, ut et quaestio 'cuius sit , ad quem
pertineat et cuius intersit', referantur ad quaestionem
'De quo.'
E. De amplificatione et multiplic. quaestionis 'Quare'.
Quaestio 'Quare' per omnes amplificatur causas (licet
excludat materialem, quae tamen quodammodo
sumpta atque considerata habet quid efficientiae ad mu- tationem et ea quae mutationem consequuntur), quarum
aliae sunt determinatae, aliae indeterminatae in efficiendo ,
|
 |
|
 |