|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 60
Ipsum enim 'quomodo, quale, quid' etc. examinant diffe- rentias inter logicalia et metaphysicalia, et decernunt in
iis quae supra ens reale et rationis (quod appellant) se- cundum omnem modum attolluntur. Similiter et ipsa prae- dicata absoluta, respectiva, item et ratio combinationum,
quae per ipsa constituuntur. Quod quidem licet superius
fuerit indicatum, ob id tamen, quia quid magnum haec
consideratio prae se ferre videtur, iterum atque iterum,
ubi obtigerit, retentanda censetur.
Quaestio 'Cum quo' dilatatur per omnia, quae habent
rationem medii, signi, instrumenti , concurrentis et conco- mitantis, idem facientis, admittentis; et dilatatur per omne
in quod transmittat, a quo inmittat , unaque transmittat
et una immittat; adeo ut nihil quaestionis huius lucem et
colorationem effugiat.
Quemadmodum omnes quaestiones in praedicamentis
plus quam praedicamentaliter logice et metaphysice acceptis, includantur,
et e contra. Cap. VII.
Tarentinus et Leontinus et alii de- nario eorum, quae praedicamenta appellantur, proposito,
nihilo minora et pauciora proposuere quam . Quod
quidem hinc te coniicere volo, quod quaestio 'Utrum' et
quaestio 'Quid' , quae communiter appellantur 'si est' et
'quid est' , una cum quaestione 'Propter quid' (nisi velis
et hanc ad duas illas reducere) applicatae decem categoriis
latius acceptis, omnes tibi reddere possunt considerationis
materias, indagando quid est res secundum substantiam,
|
 |
|
 |