La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 10



item responsionum, omnis generis discursuum definitio-
numque facultas, ad eorum tandem explicationem et mul-
tiplicationem evacuationemque proficiscitur: primo quartam
ordinans figuram
, in qua velut in aureo talento multiplex
moneta contractius includitur; secundo tabulam, in qua
species omnes mediorum extenduntur, explicantur, nume-
rantur; tertio evacuationem tertiae figurae, in qua propo-
sitiones in primis antecedentibus implicitae explicantur;
quarto multiplicationem quartae figurae, in qua primum
quidem multiplicantur ad eandem conclusionem inferen-
dam vel impediendam rationes, deinde ordinando in
medio circulo medium inter subiectum et praedicatum,
quae considerantur in circulis extremis, inveniuntur media
ad argumentandum (mitto quod de fallaciarum notitia et
de praestantia huius artis subiungitur
, cum alterum sit
alienum, alterum non satis arti necessarium); quinto mix-
tionem principiorum et quaestionum
, ubi deducendo haec
principia per illa, absoluta per respectiva, et utraque com-
plexe vel incomplexe, coniunctim vel sigillatim per quae-
stionum multitudinem, mirum in modum ditescit inventio
atque iudicium; sexto subiectorum definitionem (quam ego
magis distinctam percuperem) et eorumdem, dum per di-
versa deducuntur, diversificationem, quatenus et ipsa et
omnia, quae ad eadem tanquam in iisdem implicita redu-
cuntur, quonam pacto cum principiis absolutis et respec-
tivis sibi adiunctis se habeant, determinari possit, ut inde,
quomodo in talis et cuiuscumque generis praedicatis (ad
haec enim praedicata omnia possibilia praedicata reduci
sentit ) de talis et cuiuscunque generis subiectis (ad