La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 63




DE DEFINITIONE DISPUTATIONIS ET CONDITIONIBUS
EIUSDEM.


Quid sit disputatio.
Cap. I.


Disputatio est contrarietas spiritualis, quae per ver-
bum manifestat conceptionem, quam habet unus intellec-
tus contra alium.


De conditionibus disputationis.
Cap. II.


Conditio prima.


Disputans primo debet habere intentionem cognoscendi
et amandi veritatem, et cognoscendi et odiendi falsitatem;
et propter hoc verus disputator debet concedere vera co-
gnita, et falsa negare.


Conditio secunda.


Secundo supponatur in principio, quod utraque pars
quaestionis sit possibilis, scilicet affirmativa et negativa,
ut intellectus in investigatione sit liber et non ligatus.