La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 65



PHONASCUS GRANDONIUS
I. V. D. ET PHILOS.
DE REGALI, GREGALI ET FURIBUNDO QUODAM PEDE TENUS ET GRAMMATICOTERON
PHILOSOPHANTE
AD PH. N.


Extrudens tenebris sophiae de corpore lucem,
Ne tenebris pulsis lux redeundo micet,
Grammaticus iactans sophiam, duplicique babillo
Auriculas mulcens, irrita verba boans;
Qui graecum mandens, fastu tumefactus inani
Nil solidi tractat, sed blaterare docet;
Qui si quem norit multo meliora docentem,
Hunc studet inviso carpere dente furens;
Insequitur carpitque tuam, , ,
Dum das hanc tenebris quae fuit acta nigris.


PRO PHIL. NOLANO
RODOMONTIUS
PHONASCO GRANDONIO
I. V. D. ET THEOLOGO CELEBERRIMO
RESPONDET.


Admugiat bruto, stolido plaudatque loquenti,
Quod magis est stolidum congeneumque pecus.