La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 12



NOL.
DE ARCHITECTURA ARTIS

SECTIO SECUNDA.


Propositum.
Cap. 1.


Iam non ad librum, sed ad artem (a nobis elucidan-
dam et complendam) respicientes, artis alphabetum et eius
memoriam proponimus, item primam figuram et eius ima-
ginem, secundam figuram et eiusdem facilem et promptam
conceptionem, tertiam figuram et eius ordinis rationem
qua mentem non fugiat discurrentis, figuram quartam
certa quam dispositione formamus, et tabulam ita se om-
nibus offerentem suis numeris atque ordinibus, ut alia me-
moriae praeceptione non indigeat, et naturali se consequen-
tes ordine quaestiones.


De alphabeto.
Cap. 2.


Quemadmodum scriptura atque lectio suis constat
elementis, ita iudicium et inventio, quae per hanc alias-
que plurimas artes attentantur. Artis igitur istius ele-
menta non inconsulto per grammaticalia significantur ele-
menta, quae novem sunt numero B, C, D, E, F, G, H, I,
K. Ipsum B relinquitur primarium ab A, quod ad signi-
ficandam figuram primam est occupatum
. Horum elemen-
torum singula significant primo quidem subiectum, secundo