La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 6



NOL.
DE ARCHITECTURA LIBRI
COMMENTUM.


SECTIO PRIMA.


Q. propositum.
Caput 1.


Omni sermonis ampullati vanitate reiecta, dignissimae
architecturae magisteriique praesentis efficiens universale
atque primum, particularem atque proximum agentem, se-
cundum primo disponentem materialem causam, considera-
tionis subiectum, eius denique subiecti partes, formam at-
que finem accipito
.


Q. efficiens primum.
Cap. 2.


Caussa efficiens universalis artis Lullianae est intellec-
tus extrinsecus agens, haud aliter ad ipsius mentis sese
habens elucidationem, quam diurnum astrum (cuius admi-
niculo videntur omnia quae videntur) ad oculum exter-
num. Huius opere prius facultate tantum visibilia actu
redduntur talia, ut inde sensitiva protinus sollicitata
facultas evigilans informetur; illius causa (qui nunquam