La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 14



Ad alphabeti retentionem.
Cap. 3.


Suppositis dictis in Cantu Circaeo, ubi de subiectorum
adiectorumque ratione definivimus, cum singulis elementis
quattuor convenientia significata tibi sint firmiter tenenda
,
naturalis autem memoria suspecta sit et haesitans, ad no-
vem recurrito quadrata cubilia; quorum singulorum orienti
A subiectum, septentrioni E praedicatum absolutum, oc-
cidenti I respectivum praedicatum, meridiei O quaestio
adiiciatur, medium vero elementi illorum quattuor signi-
ficativi notam contineat.


Ubi vero seorsum tibi referenda sunt subiecta, angu-
los seu regiones orientales discurres; ubi praedicata abso-
luta, septentrionales; ubi respectiva, occidentales; ubi quae-
stiones, meridionales.
At si cubilium multiplicatio minus arrideat, sit in an-
gulorum singulis homo, actio, insigne, adstans, quae re-