|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 16
gnificant et aequalitatem; dicitur enim magnitudo de bo- nitate et sapientia etc., bonitas et sapientia de magnitu- dine etc., magnum de bono et sapiente etc., sapiens et
bonum de magno etc. Id quidem in caeteris aliis est impos- sibile, quibus tamen eo ipso haec figura deservit, quod
terminus alter per alterum adiectivatur, dum alter in
abstracto sumptus alteri in concreto sumpto adiungitur.
Hinc a singulis ad reliqua lineae tractae, tale singulorum
ab omnibus significant adiectivari: bonitas magna, durans,
potens; magnitudo bona, durans, potens; potentia bona,
magna, durans. Pro subiectorum conditione talis adiecti- vatio completur secundum compositionem vel divisionem,
secundum trianguli angulum principii vel medii vel finis,
maioritatis, minoritatis, aequalitatis, differentiae vel con- cordantiae vel contrarietatis.
Pro qua generalitate notandum, terminos istos sicut
et ens in iisdem implicitum nec finite significare nec in- finite, nec limitatum nec illimitatum, nec factum neque
infectum sibi decernere; non enim essent haec et illa, sed
vel haec vel illa, quae ipsorum formationem reciperent.
Ens quippe infinitum significans excludit praeter Deum
universa, finitum significans Deum excludat oportet. Sit
similis de bono, magno caeterisque ratio, quae quidem
omnia significant iuxta rationem communem materialibus
et inmaterialibus, substantiis et accidentibus, finitis et in- finitis. Quod si quidam (imo et ipse ) tria prima
praedicata essentialia vocet, caetera vero accidentalia, illud
intellig. de natura terminorum significativorum, pro qua
|
 |
|
 |