|
|
 |
 |
 |
 |
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 17
in metaphysica et logica supponunt, non autem in hac
arte generalissima, quae omnia modo suo applicari vult ad
omnia, ut et in ipsa substantia substantialem magnitudi- nem et qualitatem rimetur etc., qui potest capere capiat.
Ad primae figurae retentionem. Cap. 5.
Suppositis quoque iis quae de ratione subiectorum et
adiectorum sunt habenda, atrium quadratum novem discri- minatum conceptaculis habeto, cuius anguli quattuor habeant
elementa, et media laterum quatuor sequentia, ultimum
vero quadrati medium. Habet ergo angulus orientis B, sep- tentrionis C, occidentis D, meridiei E, latus orientis F,
latus septentrionis G, occidentis H, meridiei I, medium K.
Ibi consequenter habes fixum ordinem conversionum, de- nominationumque omnium per singula, et singulorum per
omnia. Rotundam figuram tanquam memoriae inimicam
despicimus, angularem ut eidem familiarissimam eligimus.
De secunda figura. Cap. 6.
Secunda figura per elementum T significata, quod est
primum in dictione 'Triangul.', tres in ea implicatos com-
|
 |
|
 |