La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 21



Singuli angulorum singulas (si placeat) vivas habeant
imagines, quae duas alias sibi collaterales adsumant. Deinde
memoraturus procede a collaterali sinistro anguli B ad an-
gulum B, hinc ad suum collaterale dextrum F, deinde a
collaterali sinistro anguli C ad ipsum C, inde ad eius col-
laterale dextrum H, tandem ad collaterale sinistrum ip-
sius D, quod est I, ad eius collaterale dextrum K. Nisi velis
aliter ordinare (utpote secundum naturalem successionem)
in hac praeposita figura.


De tertia figura.
Cap. 8.


Tertia figura per aliquod elementum non significatur;
ipsa enim nil aliud esse videtur, praeterquam primae cum
secunda complexio. Eius elementa significant quidquid si-
gnificant elementa primae et elementa secundae
.
Notamus hanc figuram plurimos ad copiam rerum util-
limos habere inflexionis modos. Quorum primus est sumpto
pro subiecto termino absoluto, et pro praedicato alio abso-
luto, ut cum dicitur bonitas magna; secundo sumptis utris-
que terminis respectivis, ut cum dicitur differentia princi-
pians, concordantia medians, contrarietas finiens; tertio
sumpto pro subiecto termino absoluto, et pro praedicato
termino relativo, ut dicendo bonitas differens; quarto sumpto
pro subiecto termino respectivo, et pro praedicato ter-
mino absoluto, ut dicendo differentia bona
. Qui quattuor
modi multiplicantur: primo per adiective capi vel substan-
tive subiectum vel praedicatum, dicendo bonitas magna,
magnitudo bona, differentia principians, principium diffe-
rens, bonitas differens, differentia bona; secundo utrisque