La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 7



bene intendentibus occidit ingeniis, quominus eius fulgoris
radii tanquam foribus intelligentiae nostrae continuo ad-
stantes, si puriori contemplatione reseremus animum, sine
dilatione irrepant intimius) potentiaque intelligibilia in
actum intelligibilitatis velut e tenebris emergant
.


Q. efficiens proximum. Cap. 3.


Causa vero efficiens particularis, intellectus agens Lul-
lianus extitit
, ita sane ad species intelligibiles et proxime
dictum illuminatorem comparatus et expositus, sicut ad
visibiles species istumque sensibilem oculus cuiusque
nostrum.


Q. materia in qua.
Cap. 4.


Materialis causa, quam brevibus exponam, tempera-
tior Saturnii cuiusdam habitus extitit melancholia, in qua
residens spiritus, aptius se praebet animo ad opus contem-
plationis instrumentum, quatenus etiam nullis humani stu-
dii disciplinis excultus quidam intelligentiae (ut coelo
dispositior) conceptis seminibus repente mirabilis evadat;
sic ,
, aliisque multis physice iu-
dicantes accidisse credimus.


Q. materia de qua. Cap. 5.


Subiectum considerationis est universum, quod veri,
intelligibilis rationabilisque rationem subire valet; adeo
quippe generalia vera, necessaria atque primitiva princi-
pia praetenduntur, ut extra speculativas facultates, tan-