|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 21
SENTENTIA [.] III.
Nunquid de tetragonismo et de quacumque curvi in
rectum resolutione desperabimus, quandoquidem si diametrum
puncto uno vel quantacumque (quae pro minima capiatur)
parte excaedat exuperetque: circularem eiusdem lineam ideò
duplo maiorem efficiat oportet, sicut circa unum circulum sex
consistunt aequales, circa verò sex illos aequales duodecim, circa
duodecim quattuor et viginti?
SENTENTIA IIII.
Non ne hinc videre licet quantum circulus ad sensum du- plo maior distet à circulo ad rationem duplo maiore, ubi
duplo maius illud asseratur quod duplo pluribus aequalibus
partibus constituatur?
SENTENTIA [.] V.
An non individuum (quod minimus circulus est) per sex
puncta in plano tangibile erit, ni mathematica ratione infini- tum progressum libeat adoriri? An non in solido determina- tus aequalium sphaerarum numerus circa sphaeram unam ad- haerebit ei qui ex infinitis atomis constare dicit omnia, vacuum
quoque et inane in cunctis ideò necessario repperiri, ut deter- minatum minimum habeat natura ad quod etiam ratio non
fallax adnitatur?
SENTENTIA VI.
An non si punctus addatur puncto (seu minima fractio
perceptibilis fractioni aequali) dat[)] circulum sex partium:
idémque reddit circulum duodecim partium secundo addi- tus, atque ita deinceps semper unius puncti seu minimae frac- tionis additione ad diametrum perpetuó contingit circumfe- rentiam duplicari? Ideo satis verendum esse ne qui male vel
|
 |
|
 |