|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 5
IDIOTA TRIUMPHANS
SEU
DE INTER GEOMETRAS DEO,
DIALOGUS.
QUID non fas esse dicis (ô ) nostrum
appellari propč divinum, naturae operantis instrumentum atque
tipum, inventionum mechanicarum parentem, collapsarum
quarundam artium instauratorem, perditarum revocatorem,
novarum inventorem, ŕ quo centum diis debeantur hecatom- bes, cui antiquiores cedere debeant geometrae et quem unum
in caelum efferant posteriores?
Quoniam idiotam, purum mechanicum, ser- mone indisertum et infantem, artium caeterarum quae faciunt
ad veritatem eius artis quam profitetur imperitum, nec ce- lebri quadam ratione praeditum video.
An te solum (ô ) latet quod adeň apud
omnes est vulgatum infirmiora mundi deum eligere ut
fortia quaeque confundat? Non ne toties facto comprobatum
extat ut per parvulos, rusticos, atque stultiores ipsi sapien- tiores prudentioresque vincerentur? Cur non licet, immo cur
non expedit, divinitatem ubicumque pro subiecti capacitate
se promat, admirari, colere, exosculari? Ideóne tibi deorum
imminuitur authoritas, vilescitque maiestas quod dignetur
interdum[.]
|
 |
|
 |