La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 25



arcum minimum sensibilem circuli inferioris et parui, supe-
rioris et magni? At quis est Geometra qui una sensibili frac-
tione maiorem diametrum habenti circulo faciat duplo plu-
res afferre fractiones? videat ergo fractionarius quicumque sit
ille qui ad exactum se pervenire credit quantum ab exacto
plusquam mediocriter distet. Hic non quatenus
divinus sed quatenus humanus est inter alios maximè omnium
falli video, qui eodem instrumento, eademque ratione magis
obliquum atque minus, curvum atque rectum dividendo, frac-
tiones inquirit ultimas. Non ne circinus magis expansus atque
minus alium atque alium fractionum numerum exhibebit ex
eadem linea? cur ergo ad maiores arcus scindendos atque
minores, circinum aequaliter magis minusque non aperiunt,
ne isto tandem errore aliis addito omni prorsus ex parte fal-
lere fallique convincantur? Non ne et punctus qui est circini
piramis est qui fractionum numerum duplo maior dimidiat,
et medietate minor conduplicat, et sexquialiis partibus mille-
geminis variat rationibus? Quae igitur erit mechanica fractio-
num ratio, qui modus? non ne aliis atque aliis instrumentis,
et fortè eodem alias atque alias instrumento non exactè easdem
invenies fractiones? Considera igitur (ô ) qualis hic
sit ratio instituens, et praxis exequens.


SENTENTIA [.] XIIII.


.

Quam recte ambigis ô quoniam scindens ar-
cum[.] A B, et chordam A b, si perpetuo parallelas alias
intra parallelas postas usque ad minima intervalla intersecat,
accidit tandem postquam semel sci<n>derit utrumque, ne
possit plures fractiones ex curvo quam ex recto accipere.
Vereor igitur ne sat benè frugaliterque laborent Geometrae
qui rectarum linearum tractu numeros fractionum inqui-
ru<n>t. Non ne et circino aequaliter extencto scindenti arcum