La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 31



NOLANI
IN ET DE CIRCINO
DIALOGOS.


Ut verum, ita et vulgatum satis est Deum providen-
tem certis quibusdam temporibus , quibus median-
tibus labori et inopiae mortalium succurrat, e caelo mittere;
quemadmodum et natura comparatum est, ut eadem vicissi-
tudinis quodam fluxu propriae foecunditatis manus adaperiens
è profundo caecoque materiae sinu in lucem non modo pro-
ducat universa, sed et perfectissimè tandem producat, si quip-
piam temere non adoritur, si per humani desiderii appulsum
illuc diligentiae studiique arcum non intendit, quo nunquam
sagittam intorqueat et iaculetur, illò inquam crebris colliniet
intentionibus ubi nunquam feriat, quo vel casu tandem
non attingat, singularique ictu semel faciat atque perficiat
quod innumeris aliis veluti perperam intentarat. Ipsum vel
in uno saltem antiquo mensurandi studio licet contemplari:
ubi tandem Salernitanus inventionum me-
chanicarum parens non modo huiusce generis artes collapsas
instaurat, emortuas revocat, mutilas perficit: sed et quasdam
pro impossibilitatis specie nunquam intentatas exsuscitat. Ip-
sum ita operantem videmus et docentem, ut certè tanto eun-
dem minus artificiosè operari atque docere dixerim: quanto
et secundum ipsam naturam (quae minimè omnium per eiu-
scemodi artem operatur) magis ad numeros omnes subiectum
propriae praxis revocare convincitur: siquidem, quò Deo et
naturae similior appareat, actione loquitur, operatione docet:
dum eò ipse silendo promovet, quo caeteri universi nunquam
ratiocinando potuere, ibi etenim nihil desideratur ubi pro-