La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 35



NOLANI
:
SIVE DE GEOMETRICIS FRACTIONIBUS AD EXACTAM COSMIMETRIAE
PRAXIM CONDUCENTIBUS.


Interloquutores<:> <,> .


Cap. I.

Qua ratione caeteri ad exactam mensurandi praxim non devenere.


Dii boni, quam multiplex, quam confusa, quam me-
diata, quam consequenter incerta isthaec operatio Ptolemaica.
Ille compositionis magnae discursus quam longè
me distrahit, quam acriter me vexat.
Cum toto hoc tamen defectuosum truncumque
est quod et ipse adsequitur, et caeteri post ipsum adsequun-
tur. Singuli enim et universi aliquid (quod ob parvitatem et
insensibilitatem non esse magnifaciendum asserunt) propter
inertiam praetermittunt: de quo tamen dum interim diversi-
modè supponunt, supputantes inducunt, et quasi coniectantes
non eadem ratione definiunt: quod descrimen est, quae diffe-
rentia, quae diversitas, quae longissima totaque horizontis dia-
metro sepositio est, quam non subire credantur: si illud re-
spiciamus quod quaedam tametsi in principio parum aut ferè
nihil differre videantur, longiore tamen progressus tractu toto
distare caelo convincentur?
Certum est quod ais ô . Quis enim igno-
rat in centro convenire unumque esse, quantumcumque ad
diversos oppositosque terminos diversae oppositaeque lineae
contendentes? Unde illud satis promulgatum inferre licet, quod