La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 334



12.
Similiter neque bene definiverunt ipsum, qui defi-
niverunt dicentes esse alteritatem et inaequalitatem vel
indeterminatum quoddam et pertinens ad coordinationem
principiorum privativorum; cuius rei causam existimabant,
quia non definite videbatur esse in genere eorum quae
actu, neque definite in genere eorum quae potentia; quod
si est actus, imperfectus quidam actus videtur. At vero
absurditas harum definitionum facile inde manifestari po-
test, quoniam non necessarium est ea, quae sunt altera,
inaequalia et indefinita ac privativa, esse in motu; qua-
propter neque motus rite definietur alteritas, inaequali-
tas etc. Manifestum est igitur, nostram definitionem esse
convenientissimam, quia non facile est aliter definire sine
errore.



18. Quomodo motus sit in movente et mobili.


Motus autem cum sit actus quidam, si subinde quae-
ratur, cuiusnam sit actus, non facile erit definire, si mo-
bilis videlicet an moventis, si alterum sine altero addu-
camus; quandoquidem videmus moventem non esse moven-
tem, nisi movere esset in ipso, et mobile non esse mobile,
nisi moveri esset in ipso. Ideo in ambobus motus esse tan-
quam subiecto apparet. Porro irrationabile videtur duorum
specie diversorum eundem esse actum; videmus enim do-
cere et discere esse diversos actus, et universaliter omne
agere et pati. Si ergo motum intelligamus duorum esse
actum eundem, sequeretur docentem discere et agentem
pati. Porro ambagibus hisce praetermissis dicimus subiecto
quidem quodam rationali motum unum quendam esse actum,