La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Cabala [GA] - lettera M » Lista delle Fonti in De monade [F] - lettera D » p. 364



36. Generationem non esse in infinitum.


In generatione corporum elementorum non accidit
ascendere vel procedere in infinitum sursum vel deorsum
, ut
nempe A fiat ex B, B ex C, C ex D et ita <in> innumerum,
sed est status atque circulus; quattuor enim existentibus
A, B, C, D contingit vel reflexionem fieri, ut, postquam
descensus factus fuerit per diametrum ab A in D, fiat
reditio per diametrum a D in A, vel per semidiametrum
a B vel ultra a C sursum vel deorsum, vel per circulatio-
nem, ordine videlicet quo quattuor elementa in circum-
ferentiam distribuuntur, et hoc dupliciter: vel continuo
quodam ordine, vel non continuo.


46. Quomodo elementa ex invicem generentur et quomodo ex illis mixta.


In omnibus, in quibus contingit invicem transmutari,
oportet invenire aliquid commune utrisque. Manifestum est