La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 277



Secunda ratio. Proinde si intelligant hoc unum esse
aliquid praeter substantiam (sive cum hoc substantiam
esse intelligant, sive non), nimirum inconveniens et absur-
dum magnum opinabuntur (<si> licet tamen impossibile in-
conveniens et absurdum appellare), quandoquidem aliorum
nullum sine substantia subsistere poterit, quippe quae in
substantia sunt aut de substantia dicuntur.

Tertia ratio sumitur ex dictis , qui negando
pluralitatem ponit ipsam; cum quippe dicat illud unum
esse infinitum, in hoc quod dicit unum (subiectum), ponit
substantiam, in hoc quod dicit infinitum, ponit quantita-
tem, cuius differentiae sunt infinitum et finitum, non
autem substantiae neque qualitatis. Iam ergo substantia
si quanta est, duo sunt, non unum; si vero substantia tan-
tum est, non est infinitum neque quod habeat magnitudi-
nem vel numerum.



Rationes sumptae ex parte unius.


Quarta ratio. Cum ipsum unum etiam multipliciter
dicatur quemadmodum et ens, quaeritur ab ipsis quonam
pacto intelligant ens esse unum, nunquid ut unum conti-
nuum, cuius videlicet partes omnes ad unum terminum
communem copulantur; an ut indivisibile unum, nempe
ut quod partibus careat; an tertio ut ratione unum seu
definitione unum seu essentia unum; an sicut univocatum
unum, quemadmodum quod synonimis nominibus explica-
tur, utpote diversis existentibus rerum nominibus haec
omnia ita unum significent, sicut merum et vinum.