La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 278



Atqui primo non est possibile esse unum tanquam
continuum, quandoquidem infinitum continuum est di-
visibile in diversas partes, cum sit continuum. Item et si
quis omnes partes accipiat sigillatim, non eadem ratio est
atque de iisdem in universo et toto; licet quaestio an
eadem sit ratio totius et omnium partium, non respiciat
ad verba istorum, sed sensum. Nos vero intelligimus maxi-
mam esse differentiam inter partes omnes secundum se et
totum secundum se, quandoquidem secundum se partes non
dicunt certam positionem et ordinem, integrum vero dicit.
Et hoc maxime differt, quemadmodum manifestum est ex
eo, quia iuxta rationem omnium partium universa nomina
sunt in elementis suis iterum atque iterum repetitis, ipsa
tamen nomina non erunt neque orationem constituent ul-
lam. Proinde non ita est in partibus continuis veluti in
discretis; in numero enim partes atque species a natura prae-
scriptum atque certum quendam ordinem admittunt, con-
tinui vero partes non item. Ergo non est unum continuum.



Quod secundo non sit unum indivisibile.


Secundo non est possibile esse unum tanquam indivi-
sibile, quandoquidem tunc non poterit quantum vel quale
dici; omnis enim quantitas circa multitudinem et magnitu-
dinem sita est, quarum illa in numeros, ista vero in ato-
mos vel partes alias est divisibilis. Et propterea neque
finitum erit, sicut dixit , neque infinitum, sicut
dixit .

Non erit etiam quale, quia omnis qualitas physica