La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 279



circa quantitatem versatur; ubi enim nullum est quan-
tum, nulla est extensio materiae, quam qualitatum funda-
mentum esse oportet.
Non tertio omnia tanquam ratione unum, ut indumen-
tum et tunica, quandoquidem consequeretur absurditas illa
quae est apud , apud quem idem sunt diversa,
differentia, contraria et contradictoria. Idem faciebat di-
versa, sicut substantiam et accidens; differentia, sicut
corporeum et incorporeum [sunt]; contraria, sicut bonum
et malum; contradictoria, sicut bonum et non bonum;
plura, sicut hominem et equum.



Confutatio responsionis quorundam illius sectae ex discipulis
et , asseclis nempe eorum opinionis.


Posteriores cum hisce vel similibus difficultatibus
moverentur, cum non confiderent inconvenientia ista di-
luere, ad duplicem cautelam confugerunt. Quidam notam
copulationis ab orationibus auferebant, ne per ipsam co-
gerentur multitudinem, quam protestatur illud quod dici-
tur varium ab eo de quo dicitur, * * * ipsum verbum ab
oratione sustulerunt, quidem mutilando oratio-
nem, alii vero variando: non dicebat 'homo est
albus', sed 'homo albus'; alii 'albatus homo' vel 'albatur',
quasi optimum scutum inconvenientibus opponentes.
At
vero non propterea ens singulariter dicitur et unum; porro
et ratione et re diversa esse convincimus tum ex multitu-
dine partium, tum ex contrarietate, sicut dictum est. Alii