La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 264



quae in sinu potentiae cognoscitivae huius inferioris re-
servantur, simpliciter est memoria, rationaliter vero est
experientia; memoria quidem, ut earum retentio quae-
dam est, experientia vero, ut ex his quaedam est peritia. Post
habitum huiuscemodi, quem etiam brutis attribuit, sequi-
tur ratiocinium illud, quod homini proprium esse credi-
mus, nempe ars, quae habitus quidam universalis habetur,
qui versatur circa particularia et actionem. Huic habitui
succedit habitus ex pluribus universalibus conflatus, qui
ad contemplationem et cognitionem est ordinatus et per
se quaeritur. Et hic proprie scientia dicitur, quae defini-
tur a nobis in libro Posteriorum Analyticorum 'ha-
bitus conclusionis per demonstrationem quaesitus'; dicitur
nempe scire 'per demonstrationem cognoscere', utpote ex
universalibus quibusdam principiis notis universale ali-
quod ignotum necessaria quadam deductione comparatum,
quae tum necessitatem formae et consequentiae, tum ne-
cessitatem materiae et consequentis complectitur.



De modo procedendi in scientia de natura.


Modus et ordo cum sit multiplex (compositivus
videlicet, quando a partibus ad totum; divisivus, quando
a toto ad partes; inventivus, quando a particularibus ad
universalia; iudicativus, quando ab universalibus ad
particularia; resolutivus, quando ab universali et inte-
gro conceptu procedimus ad distinctum conceptum, utpote
quando resolvimus demonstrationem in propositiones et
propositionum noticiam in simplicium terminorum noticiam,