La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Cabala [GA] - lettera M » Lista delle Fonti in De monade [F] - lettera D » p. 468



importune, infelices sunt et desperati homines, et certe supplicio
non indigni. Arcticum circulum potentissimi et perniciosissimi ho-
stes hominum dicuntur tenere, iuxta illud: Ab Aquilone pandetur
omne malum. Unde non temere refert propheta, Principem dixisse: Sedebo in in lateribus Aquilonis, ut
similis altissimo siem
; et istos circulum arcticum incolentes nobi-
lioris esse naturae, testatur hebraeus, et quidam christiani
necromantae dicunt, eorundem relatu, eos a Hierarchia su-
periore propter superbiam deturbatos
. ANTARCTICUM circulum inco-
lentes ita alloquitur ille in libro de Umbris: O Antarctici , di-
vinitate depulsi, cur tantae naturae nobilitas videtur astringi speculo
mineraliae? Respondent enim tum ex speculis, tum ex statuis, au-
reis, argenteis, stanneis, et aliis
. , variatis vicibus, vagi sicut
planetae, septem principes tenent (quorum vulgata ab aliis sunt
nomina), de quibus, in Heptadis Scala, pro sua ratione memini-
mus. ECLYPTICA linea occultum et simplex genus habet citra qua-
tuor illa puncta, de quibus in scala tetradis et alibi commemora-
vimus. Sed hi parabolice loquentes, aliud intelligunt: egoque non
multum plusquam explicetur.


MENSURAE EPILOGUS.


Nititur ut varie mensuram agnoscere vitae
Signis distractus palma divinus, et eius
Producti parteis sulci qui defluit alto,
Nempe monte, et sublime perambit