|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 469
Et triquetri latus unum creditur: haud hunc
Certo Iudicio certis et Legibus aptum
Principium ad artis metriae forte reportant.
Cum tamen id firmo verum consistere sensu
Concessum cunctis, atque experientia ab omni
Parte probet vitae spacia ut subiecta notentur
Haec paria imparibus spaciis: certaque remissis
Lege tamen semper, nec non satis ordine certo.
Totius ergo eius defluxus puncta notato, ut
Ternum aequo a geminis punctum abstans intervallo
Sistat sub geminis, tractus basis inde recurvae
Excipi ab opposita punctum medium patiatur
Cuspide, protensusque sui vestigia linquat
Fluxus. Hic octonas in parteis scinditur aequas
Vultque parallelas per septem iungere fines
Nectendo adversum geminum latus: inde recurvae
Rimanti parteis primas hoc ordine agendum.
Alternae e septem quatuor capiantur ut illae
Unius exaequant totidem partesque recurvae
Quando parallelaeque tomos capientur ad omnes
Atque sigillatim subiectis ordine dicto
Obtineant fines cum rectis semper eosdem.
Quo circa exiguo a curvo nihilominu' nobis
Temporis a magna quam quantum parte refertur
Rectas ac tantas subtendas partibus hisce
In triquetrum similis generis migrantibus ut sic
Omnia perspicue signis clarentur eisdem
|
 |
|
 |