La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 471



Quanto alios sensus praecellit luminis actus
Ac minimum tandem rectum, minimumque recurvum.
Consimili in puncto tantaque in sorte coibunt.
Nam minimum a minimo numerus discriminat unus.


FIGURAE EPILOGUS.


Organon ecce tibi tandem generale reporto
Quo valeas cunctas ad amussim expromere formas.
Non opus est medium varium per singula signumque
Obiectis reparare novis: sed cuncta per unum
Perficies Cyclum, cuius distinguere limbum
In multas lubeat parteis exactius ut vis
Inde opus educi. Porro sit adusque tomorum
Demum distinctus numerus bissegmine semper.
Sex tantum a primo fundamine continuante
Non intermissa serie ut veniatur ad illud
Subiectum spacium cuius medium atque quadratum
Duntaxat fines liceat comprendere sensu,
Scilicet ut medii medium a quo forsitan errans
Errorem haud subeas quem perspectiva notare
Possit, quique minus naturae accedere rei
Quae vix momento mensuram servat eandem,
Nec sibi respondent per cunctas corpora parteis
Temporis ad multum quantumlibet intervallum
Corporis alteritas veniat comperta oculorum
Iudicio. Iccirco haudquaquam speciem temerabis