La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 321



Daedalias vacuis plumas nectere humeris
Concupiant alii, aut vi suspendi nubium;
Alis ventorumve appetant remigium,
Aut orbitae flammantis raptari alveo,
alitem;
Avi subdere atque studeant,
Vel (melius) peregrino advectos spiritu
Fieri irrisoris instrumentum daemonis,
Ut perdito de corpore mirabilis
Dent specimen suppositi.
Nos vero illo donati sumus ,
(Ut fatum intrepidi, obiectasque umbras cernimus),
Ne coeci ad lumen , ad perspicuas
Naturae voces surdi, ad Divûm munera
Ingrato adsimus pectore.
Non curamus stultorum quid opinio
De nobis ferat, aut queis dignetur sedibus:
Alis ascendimus sursum melioribus,
Quid nubes ultra, ventorum ultra est semitas,
Vidimus quantum satis est.
Illuc conscendent plurimi, nobis ducibus,
Per scalam proprio erectam et firmam in pectore,
Quam Deus, et vegeti sors dabit ingenii,
Non mens, pluma, ignis, ventus, nubes, spiritus,
Divinantum phantasmata.