La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 360


1. est status; hic autem est materia seu negotium, quod in
controversia versatur, de quo ambigitur, de quo discepta-
tur, disputatur et definiendum proponitur. Eius tres sunt
species, utpote coniectura, quae versatur circa quaesitum
an aliquid sit vel non sit, ut fuerit an non.
Secunda species est quidditas seu quid, ut ubi quaeritur
an sit legitimus et bonae fidei possessor, vel
usurpator vel occupator. Tertia est qualitatis species, τὸ
quale
, ubi inquiritur an aliquid sit bene vel male, iuste
vel iniuste, utiliter vel inutiliter perpetratum
.
2. Post statum ratio, utpote qua defensor seu reus
reclamat et retundit accusatoris calumnias vel praetentio-
nes, quae quidem nisi fuerit, nullus est defensionis locus.
3) Est firmamentum, utpote quo rationes ab adver-
sario convelluntur
.
4) Est quaestio seu iudicatio, utpote terminus et
punctus controversiae, nempe ubi id ipsum, quod in
statu est expansum, diffusum, in quaestione seu iudica-
tione est contractum.
5) Est disceptatio, quae consistit in collatione, oc-
cursu et comparatione duarum partium, veluti in quadam
pugna seu agone, quae quidem versatur vel circa rem aut
circa gestum, ut an iste hoc fecerit an non, aut circa
intentionem aut scripta
.


CAP. XIX.

Circa secundum principale quoad formam in genere iudiciali.


Forma eorum, quae circa iudicium versantur, distin-
guitur iuxta argumentationum species, quae eaedem sunt