|
|
 |
 |
 |
 |
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 374
quos instituimus, erudimus, et quibus praeceptorum vice
fuimus .
Ea quae ad compassionem et commiserationem indu- cunt, sunt: si quos indigne malis subesse inspexerimus,
praesertim si nobis amici sint, si nobis similes, si nos si- milia passi simus . Ea quae movent ad indignationem, sunt
contraria his, utpote si indignos homines bene et prospere
habere videbimus . Ad invidiam movent similia his quae
ad indignationem, praeterquam quod invidia non respicit
indignos et male meritos, sed aequales et pares .
Ad aemulationem vero similis tristitia, qua quidem
non male afficimur, quia alii bene habeant, sed quia nos
pariter non bene habeamus, vel quia nobis forte magis
deberetur .
|
 |
|
 |