La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lista delle Fonti in Cabala [GA] - lettera M » Lista delle Fonti in De monade [F] - lettera D » p. 375



SECUNDA PARS
RHETORICES ADDITA PRAECEDENTI
A

NOLANO ITALO.
DE ELOCUTIONE SEU EXORNATIONE: IN DUAS SECTIONES TRIBUTA,
QUARUM PRIMA DE COPIA VERBORUM, ALTERA DE COPIA RERUM
,


CAP. I.

Transitio et introitus in partem secundam.


Deinceps videbimus quid ultra praeposita praecepta
desiderari possit, et secundam rhetorices partem a princi-
pio desiderabilem perficiemus, ut quicquid hactenus tradi-
tum est, perfecte ad partem formalem, quod vero praeci-
pietur, ad artis materialem partem referatur.
Quod ergo ad materiam hanc pertinet, habemus quin-
que rationes themata variandi, multiplicandi et amplifican-
di, utpote pro variando 1. dictiones, 2. figuras, 3. formas,
4. constructionis compositionem seu combinationem, 5. et
sententias, quae sunt proxima cuiusque propositi materia.
Sed haec ita trademus, ut artem rhetoricam secundum mino-
rem partem liceat inspicere in regulis, secundum maiorem
autem et perfectissimam in ipsis oratoribus
.