La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 348


nae inconstantia ob oculos est ponenda, quae quibus prin-
cipio favit, in fine solet esse adversa et molestissima
; 3. ex
ipso rerum ordine (sicut enim lux tenebris, nox diei,
aestui frigus et aetas aetati, lassitudo labori, ita discordia
concordiae et tandem adversa prosperis perpetuo a rerum
vicissitudinis lege succedunt)
; 4. quia vel nostro vel ad-
versariorum periculo videndum, quas libidine belli vel nos
vel ipsi calamitates subierint; 5. quaenam perpessi sumus
ante pacis definiendae praetextus
; 6. quia praestat modi-
cis gaudere et triumphare, quam certa veluti ad aleam et
fortunae rotam exponere
; 7. ex eo quod adversariorum
causa iusta sit, nostra vero iniqua; 8. quia iam bello fessi
vel expleti esse debeamus; 9. quia non certa sit constan-
tia et virtus atque pax eorum qui nobis inserviunt
.


CAP. XI.

Loca ad pecunias comparandas.


Rationes, quibus respub. pecunias et quaestus adau-
get, sumuntur, 1. ex administratione praesentium, utpote
si quid ex iniuria vel negligentia ministrorum praeter-
mittatur; 2. si pecuniam, quae ad rempubl. spectat, in
proprium quaestum et usum convertentes, magis sibi quam
illi consulant
; 3. ubi his considerationibus satisfactum fue-
rit, taxandi sunt divites, ut singuli pro facultate ad
bonum reipub., quod in singulos necessario redundat,
conferant; pauperes, ubi pecuniis minus valent, corporali
servitio prostent
; 4. ad contractus et mercaturas pro vec-
tigalibus certas destinando contributiones; 5. si visitantes
et inquirentes administratoribus occurrant, qui male re