|
|
 |
 |
 |
 |
Cicchus Esculanus » Livius » Lucretius » Schenckelius » De umbris idearum [IT] p. 27
INTENTIO UNDECIMA. L.
Considera, mundum istum corporeum partibus eius
omnino similibus existentibus, formosum esse non po- tuisse. In variorum ergo connexione, partium pulchri- tudo manifestatur: et in ipsa varietate totius pulchri- tudo consistit. Hinc rei umbratilis visio est visionum
imperfectissima: quia quod imago cum varietate de- monstrat: umbra quod est infra extrinsecae figurae
terminos ut plurimum etiam ementitos, quasi sine va- rietate profert . De umbra dixerim quatenus umbra est:
non autem quá talis quam in proposito recipimus.
INTENTIO XII. M.
Verum Anaxagoricum Chaos est sine ordine varie- tas. Sicut igitur in ipsa rerum varietate admirabilem
concernimus ordinem. Qui supraemorum cum infimis,
et infimorum cum supremis connexionem faciens:
in pulcherrimam unius magni animalis (quale est
mundus) faciem, universas facit conspirare partes.
Cum tantum ordinem tanta diversitas: et tantam di- versitatem tantus ordo requirat. Nullus enim ordo ubi
nulla diversitas extat reperitur . Unde primum princi- pium nec ordinatum, nec in ordine licet intelligere.
INTENTIO XIII. N.
Certé si quemadmodum indissolubilis concordia fi- nes primorum connectit principiis secundorum ; et cal-
|
 |
|
 |